Hľadaný výraz: Mud 10,6-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 Haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim; 7 cuius adhuc in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incertis temporibus fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis. 8 Sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona, sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quae peccaverunt, nec latere potuissent.

1

mail   print   facebook   twitter